# De monocerote seu unicornu 261

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, NVADVERSVS OMNIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/261
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/261

Et licet ab vnam & alia parte, multae rationes adductae fuerint, & de Mithrida tio praecipue, quod ad illa vsque tempora, Antidotum omnium excellentissimum habitum fuit, & tamen in viperarum, & aliorum venenatorum animalium morsibus, parum profuisse animaduersum est, tandem Imperatore Ne rone, Andromachus Medicus celeberrimus, Theriacam composuit, quae etiam tanto cum applausu accepta & ap probata fuit, vt in eius comendationem poemata & elogia pulcherrima conscri pta fuerint. Quas virtutes postea Galenus approbauit, quae etiamnum Theriaee vires. hodie maximi sit, adeo, vt Theriaca sit vnum ex Antidotis excellentissimis, quod propria sua virtute & potentia, robur cordi addere, & cuiuscunque generis venenis resistere valeat.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
