Latin
VTRVM FIERI
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 266
Unproofread scanNot analysed yet
In cuius rei confirmatio Corua e& rastis venenc nem inuenio cornua Cerastis serpenpraesente su tis, eadem proprietate esse praedita vt dare. scilicet, modo praedicto, praesente veneno sudent: De quibus scribit Petrus Aponensis Conciliator vulgo dictus in lib. de venenis; qui ea propterea ad principum mensas ferri, &inde manu bria cultellorum fieri refert, quae vene num praesens prodant. Eundem effectum genus quoddam laspidis, colore glauco obscuro, quem vocant Linguam serpentinam, aut linguam vipe rae, praestare asseuerant: Qualem vidi reductam in paruae sagittae modum, dimidij digiti longitudine, &varijs, or namentis aureis &argenteis elaboratam, in aliquorum Principum Repositorijs: de qua scribunt, quod si coram in mensa apponatur; sudore praesens venenum reuelet. Itaque concludo non esse impossibile vt Vnicornu sudorem emittat, verum tamen minimè, &praecipuè, cum idem effectus, in alijs quoque rebus obseruetur. TRVM