# De monocerote seu unicornu 266

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, VTRVM FIERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/266
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/266

In cuius rei confirmatio Corua e& rastis venenc nem inuenio cornua Cerastis serpenpraesente su tis, eadem proprietate esse praedita vt dare. scilicet, modo praedicto, praesente veneno sudent: De quibus scribit Petrus Aponensis Conciliator vulgo dictus in lib. de venenis; qui ea propterea ad principum mensas ferri, & inde manu bria cultellorum fieri refert, quae vene num praesens prodant. Eundem effectum genus quoddam laspidis, colore glauco obscuro, quem vocant Linguam serpentinam, aut linguam vipe rae, praestare asseuerant: Qualem vidi reductam in paruae sagittae modum, dimidij digiti longitudine, & varijs, or namentis aureis & argenteis elaboratam, in aliquorum Principum Repositorijs: de qua scribunt, quod si coram in mensa apponatur; sudore praesens venenum reuelet. Itaque concludo non esse impossibile vt Vnicornu sudorem emittat, verum tamen minimè, & praecipuè, cum idem effectus, in alijs quoque rebus obseruetur. TRVM

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
