# De monocerote seu unicornu 27

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, FVNDAMENTA ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/27

Cum enim omnis rumor popularis, in breui temporis spacio deficere & euanescere soleat, hęc tamen post hominum memoriam semper fuit illustrata à tot famosis scriptoribus, tam sacris quam prophanis, & à celebrioribus qui vnquam in mundo vixerunt, nihilominus semper tamen clarior, certior & verior, haec fama fuit habita. Quoniam verò, quicquid dicitur vel scribitur, potest esse verum aut falsum sicut imbecillitatem iudicijarguit, subitò credere quod affirmatur: ita vicissim temeritatis est, rem à multis seculis, communi omnium sapientum consensu, pro vera habitam & acceptam, falsitatis conuincere aut hominum tantum inuentionem esse, asseuerare.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
