Latin
NVPRAESENTE VENE
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 270
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde putredini valorose resistere &vermibus, venenis ac peticulis, conferre potest non secus ac bolus Arm. &multa alia Antidota quae ob id commendantur, &magni vsus in medicina sunt, ob excellentem exsiccandi vim, qua pollent. Praeterquam, quod Vnicornum siue sudet, siue non sudet: siue bulliat, aut non bulliat, haec &similia, meo iudicio, veritati non praeiudicant. Modestia His tamen fidem adhibere Reipubli scriptoribus in rebus quice multum interest. Nec quisquam busdam incredibi libus ob sano iudicio praeditus, rigore rationum seruanda. haec refutare studebit: sed potius tolerare debeti, &in principum gratiam prudenter admittere, quibus consultum est vt hac opinione sibi complaceant. Imò communis vtilitatis gratia scribere &vulgo persuadere tenemur, haec &similia quae de Vnicornu dicuntur, esse vera, quò scelerati homines malè agere cessent: metuentes, ne hujus cornu virtute, ipsorum iniquitas, cum vituperio, &extrema illorum ignominia, patefiat.