# De monocerote seu unicornu 28

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, FVNDAMENTA ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/28

Atque eò magis, quia verum & falsum (vt habetur in principijs moralibus) dubia licet sint, per coniecturam tamen tribus indicijs discernuntur, aut à re ipsa, aut ab autore, aut à modo. Quod ad primam coniecturam, certum est, quod in omnibus rebus dentur duo extrema & vnum medium, praecipuè verò in illis quae nituntur opinione hominum. Aliae enim sunt verae; aliae sunt figuratae; aliae sunt superstitiones gentium; aliae sunt merae fabulae & phantasiae. Quae omnia nisi benè distinguantur, facilè incurrimus in hoc dictum Aristotelis: Qui ad paucas res respicit, citò sententiam profert. Hinc etiam alia oriuntur inconuenientia, quia transitus fit de vno genere in aliud, vnde postea conclusiones incongruę inferuntur: Vt pote quod forsan de Vnicornu non aliter scriptum sit, quam de aureo asino Apuleij, de Sirenibus Homeri, de Harpijs, de Minotauro, & similibus inuen tionibus, quae nequaquam comparari debent cum illis quae de Vnicornu scribuntur.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
