# De monocerote seu unicornu 288

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, PONSVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/288
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/288

Haec igitur vera esse, decernemus, ad quae, tanquam ad regulam & amussim reliqua omnia examinanda sunt, vnà cum aliorum quorundam fragmentis; quae si eandem substantiam & colorem similem cum praedictis obtineant, vera illa Aaiterini Vnicornu esse pronunciabimus. Contra verò, al signa. terius speciei, aut adulterina, illa esse cornua dicemus, quae exquisitè formam cornu prae se ferunt, nigra, contorta, & in laminas, pectinum in modum & rasurae cornuum, diuisa.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
