# De monocerote seu unicornu 297

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, PONSVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/297
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/297

Qua ratione, tot quoque vasa, a me superius enarrata, vsurpari poterunt, quę ex Rhinocerotis cornu, perspicuo & colore inter album & nigrum, medio, constant. Id quod Mercatores quoque Indiae testantur, quod principibus illis in vsu sint, qui non raro quoque de rasura aliquid liquoribus suis infundunt: Qua ratione cornu cerui prę paratum in infusionibus, margarita, corallos & aurumprobamus. Postremo loco referam, cur Vnicornum ab Antiquis figuratum fuerit mansuetum, quod virginis gremio incumbat. Per hanc enim Allegoriam, sapientes philosophi significaili nificare voluerunt, dignissimam illam gemmam, quae foeminis nobilibus & alto sanguine satis, conueniat, vtpote benignitatem, castitatem, & vitaepuritatem, qua Matronae, in autoritate constitutae alijs praeire debeant. Cui contemplationi iam finem imponam. VVl eeudi QMA em, OHSIAI B0 Aib AUTVTI Indabuox FII. SD.II. MAGNA BESTIA, A NONNVLLIS ALCE, GERMAnis Ellend / appellata, eiusque, occultis proprietatibus, Epilepsiae resistentibus; Varijs item diuersorum animalium generibus. Tractatus

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
