# De monocerote seu unicornu 30

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, FVNDAMENTA ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/30

Nymphae, Fauni, Satiri syluestres, Centauri & Chimerae; nihil aliud sunt quam superstitiones aut fictiones poëticae, non tamen sine iudicio inuentae, quibus animos simplicium hominum, aut docere aut oblectare voluerunt. Vnde hae & similes inuentiones, non omnino reprehendi debent, nec cum Vnicornu vllo modo comparari possunt. Quae enim de Vnicornu literis traduntur, non pro fabula aut fictione aliqua scribuntur: vera est histo ria, de re licet obscura & extranea, in rerum tamen natura reuera existente, & ab omni probato scriptore pro vera habita. Hoc sic se habere ex argumen tis colligitur, quę in contrarium afferun tur, quę similiter rebus alijs verè existen tibus, opponi possunt, sicut apertè demonstrabo, singulas rationes resoluendo. In qua re doctiores me excusatum habebunt, qui has res melius me intelligunt, quibus fortè videbitur, quod ego latius hanc materiam extendam quę breuius explicari posset. Hę enim rationes secum alias adducunt, quae nisi fallor, pro parte affirmatiua concludunt & veritatem Vnicornu confirmant. In his praeterea naturalibus discursibus (quos ego philosophiam practicam & verè philosophiam, appellare soleo) non tantum requiritur Stilus dialecticus & breuis, qui vt plurimum, praecipueque in hac lingua Italica, obscurus esse solet: verum etiam desyderatur sermo rhetoricus & diffusus, qui claris rationibus, & exemplis familiaribus, omnem dubitationem è medio tollat, simulque lectorem & delectet & plurium simul rerum notitiam ipsi porrigat. RE

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
