Latin
ANDREAE BACCII
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 307
Unproofread scanNot analysed yet
Id quod antiquis his duobus nominibus, Monocerotis &Rhinocerotis vsu venit, quae Sanctus Hieronymus ipse linguarum peritissimus, interdum pro vocabulis synonimis interdum pro diuersis accipit, propterea quod d voce Arabica &Hebraea, indifferenter scriptum inuenitur, REM, &REEM: Et per Onagrum nonnunę Bouem, interdum Asinum syluestre intelligemus, prout nomen sonat; &Vros. Vros pro Boue syluestri, qui postea vocè Germanica, corrupte appellatus fuit Aurochß. Et Plinius in quodam loco lib: 28 cap. 18. vocat Bisontes aut Vros, quasi vnum &idem essent. Et lib. S, cap. 15. iubatos dicit Bisontes, &ad ipsius quasi differentiam subiungit, excellentique &vi &ferocitate, V. ros, quibus imperitum vulgus Bubalorum nomen imponit. Itaque necesse est, vt Vros, Bisons &Bubalus, tres spe cies diuersae existant. Qualem verò ani malis speciem per Alcen Antiqui intel lexerint, ex l. 6. Comment.