# De monocerote seu unicornu 307

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, ANDREAE BACCII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/307
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/307

Id quod antiquis his duobus nominibus, Monocerotis & Rhinocerotis vsu venit, quae Sanctus Hieronymus ipse linguarum peritissimus, interdum pro vocabulis synonimis interdum pro diuersis accipit, propterea quod d voce Arabica & Hebraea, indifferenter scriptum inuenitur, REM, & REEM: Et per Onagrum nonnunę Bouem, interdum Asinum syluestre intelligemus, prout nomen sonat; & Vros. Vros pro Boue syluestri, qui postea vocè Germanica, corrupte appellatus fuit Aurochß. Et Plinius in quodam loco lib: 28 cap. 18. vocat Bisontes aut Vros, quasi vnum & idem essent. Et lib. S, cap. 15. iubatos dicit Bisontes, & ad ipsius quasi differentiam subiungit, excellentique & vi & ferocitate, V. ros, quibus imperitum vulgus Bubalorum nomen imponit. Itaque necesse est, vt Vros, Bisons & Bubalus, tres spe cies diuersae existant. Qualem verò ani malis speciem per Alcen Antiqui intel lexerint, ex l. 6. Comment.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
