Latin
ANDREAE BACCII
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 314
Unproofread scanNot analysed yet
Quarum ex vestigijs cum est animadu ersum à venatoribus, quo se recipere consueuerunt, omnes eo loco aut a radicibus subruunt, aut praescindunt arbores tantum; vt summa speci es earum stantium relinquatur. Huc cum se consuetudine acclinauerint, in firmas arbores pondere affligunt, atque Vri descri vnà ipsę concidunt. Tertium est genus ptio. (subiungit) eorum, qui Vri appellantur: Hi sunt magnitudine paulò infra Elephantos; specie, colore, &figura tauri. Magna vis esteorum c& magna velocitas, neque homini, neque ferae quam conspexerint, parcunt: hos studiosę foueis captes interficiunt. Hoc se labore durant adolescentes, atque hoc genere venationis exercent: &qui plurimos ex his interficiunt relatis in publicum cornibus, quae sint testimonio, magnam ferunt laudem. Sed assuescere ad homines &mansuefieri ne paruuli quidem excepti possunt, Amplitudo cornuum, figura &species, multum à nostrorum boum cor nibus differt.