Latin
PRIMAE RATIONI, QUOD
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 33
Unproofread scanNot analysed yet
PRIMAE RATIONI, QUOD Vnicornu reuera existat, licet sit incognitum. Rima ratio superius allegata, haec fuit, quod Vnicornu sit fera incognita: Id quod non negatur; minime tamen ex hac propositione haec consequentia inferri potest &conclusio. Igitur Vnicornum non est. Idem enim infinitis alijs rebus accidit, quae licet longinquis regionibus ex porten tur, vel quod in desertis oriantur, aut suâ natura rarae sint, quod ad speciem &naturam ipsarum paucissimis sunt apud nos cognitae, nihiloninus tamen quod ad vsum, vulgarissimae sunt, &toti mundo notae. Quid hodie in frequentiore vsu est per totam Europam, De Aromatibus Aromatis, rhabarbaro ligno aloës, incognitis. ambra, &alijs aromatis nobilissimis? Nihilominus, omnium, mediocriter in historijs naturalibus exercitatorum, iudicio, apud Antiquos, Dioscoridem, Galenum &Plinium, qui de his ex professo scripserunt, vix inuenitur aliquid, quod veritatem sapiat: imò mul De Rhabarti etiam valdè dubitant. Quod ad Rha ba ro.