# De monocerote seu unicornu 330

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, ANDREAE BACCII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/330
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/330

Quae sunt species quędam hirundinum syluestrium, quales quotidie gregatim turres circumuolitare videmus, absque eo quod requiescant, cum natura pedes ipsis denegauerit, quemadmodum etiam talpae, oculos; vnde cum volare non valeant, in terram decidunt, & per lon gum satis temporis spacium, vsque dum alarum motu sibi non suppetias ferant sese eleuare nequeunt. Et profectò, huius animalis casus, cuius Antiqui mentionem fecerunt, nihil aliud (proutbe uè posteri adnotarunt) quam propria quaedam inclinatio in Epilepsiam existit, ratione cuius morbo caduco subiectum est.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
