Latin
VNGVLAE ALCIS
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 345
Unproofread scanNot analysed yet
Et quod maiorem superstitionem sapit, terminum adiun gunt, scilicet, inter festum assumptionis, Beatae Mariae virginis, &natiuitatis eiusdem, hos vngues ab animali au ferendos esse, aliâs hac virtute praeditos non esse. Plus etiam vnguibus posterioribus quamanterioribus tribuunt &horum quidam pedi dextro, alij sinistro, aut vtriusque praerogatiuam hanc deferunt; qua ratione, spectaculi vice integra etiam crura, in principum repositorijs videntur. Sunt qui velint has vngulas, ab animali adhuc viuente, &quo supradictum est tempore, pręscindendas esse, alioquin ad rem inutiles esse.