# De monocerote seu unicornu 345

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, VNGVLAE ALCIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/345
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/345

Et quod maiorem superstitionem sapit, terminum adiun gunt, scilicet, inter festum assumptionis, Beatae Mariae virginis, & natiuitatis eiusdem, hos vngues ab animali au ferendos esse, aliâs hac virtute praeditos non esse. Plus etiam vnguibus posterioribus quamanterioribus tribuunt & horum quidam pedi dextro, alij sinistro, aut vtriusque praerogatiuam hanc deferunt; qua ratione, spectaculi vice integra etiam crura, in principum repositorijs videntur. Sunt qui velint has vngulas, ab animali adhuc viuente, & quo supradictum est tempore, pręscindendas esse, alioquin ad rem inutiles esse.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
