Latin
VNGVLAE ALCIS
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 371
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque haec proprietas specifica huius animalis existat, non magis in vna, quam in alia vngula inuenietur, non obstantibus aliquorum superstitionibus aut figmentis, qui non ita pridem huic vngulae maiorem autoritatem conciliare voluerunt. Quanquam enim cuiuscunque pedis vngulae, quemadmodum etiam animalia ipsa, eandem naturam obtinere, &eadem proprietate insignita esse possunt, masculinum tamen hoc animal vngulae praestantia, foemineum superare &pedes posteriores pedibus anterioribus efficaciores esse, verisimile est, dummodo ab animali eo tempore quo uegetiora sunt, auferantur, quod ab aestate media ad autumnum vsque vsu venit.