# De monocerote seu unicornu 371

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, VNGVLAE ALCIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/371
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/371

Cumque haec proprietas specifica huius animalis existat, non magis in vna, quam in alia vngula inuenietur, non obstantibus aliquorum superstitionibus aut figmentis, qui non ita pridem huic vngulae maiorem autoritatem conciliare voluerunt. Quanquam enim cuiuscunque pedis vngulae, quemadmodum etiam animalia ipsa, eandem naturam obtinere, & eadem proprietate insignita esse possunt, masculinum tamen hoc animal vngulae praestantia, foemineum superare & pedes posteriores pedibus anterioribus efficaciores esse, verisimile est, dummodo ab animali eo tempore quo uegetiora sunt, auferantur, quod ab aestate media ad autumnum vsque vsu venit.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
