# De monocerote seu unicornu 38

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, PRIMAE RATIONI, QUOD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/38

à viro principe, Ambar piscis quoddam esse excrementum; vt Zibettum, Catti Indici & moschus & castoreum, qui quarundam ad nascentium herbarum pabulo satur gignat aliquandiu abscessum in ventre intimo. Quo dirupto tria habentur Ambaris genera: aut liquor emanatus supernatat aquis, idque optimum: aut a pisce mortuo ac eiecto ad littus, inuenitur promiscuum, partim candidum, partim nigrum. Ambra verò, quàm hodie vulgus in coronis praecarijs vsurpat ac monilibus quodque Graeci, electrum, & Latini Succinum appellant, diuersum admodum succi genus à praedictis est.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
