Latin
4
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod cum in desertis illis vastis, &à consortio hominum remotissimis locis nascatur, quae ex multis sępè millibus, vix vnus &alter adire ausit, imò cum in illis quoque locis, admodum rarum &infrequens existat: hinc fit, vt nostris in regionibus, non modò rarum sit, sed &difficulter genuinum inueniatur. Rara verò omnia cum chara existant, idque eò magis, si virtute peculiari aliqua (quale Vnicornu existit) praedita sint, hinc vix vnquam defuerunt malitiosi &deprauati quidam homines, qui in genuinorum locum, aliud quidpiam substituere, vel illa varijs modis adulterare conati sint. Id quod Vnicornu quoque accidit. Vnde factum est, vt praecipui quidam Magnares, non rarò, turpiter decepti fuerint. Ne ergo idem alijs posthac contingat, Nobilissimus &Excellentissimus vir D. ANDREAS BACCIVS Elpidianus, Philosophus, Medicus &ciuis Romanus, (quem ego docentem cum apparatu Romae, ante quadriennium audiui) primus omium has