# De monocerote seu unicornu 40

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, PRIMAE RATIONI, QUOD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/40

Certumverò est, nisi piscetur certis reletibus, fluctibus maris obiectis, aut nisi ex arena eruatur, quocunque alio modo inueniatur, nullo modo tam pretiosum & perfectum esse. Ex quo colligi potest, quod proprie producatur in mari. Iam vero à tergo relinquam infinita alia similia exempla & hoc so lo argumento vtar: Quemadmodum ovix ac ne vix notitiam habemus de illis rebus, quę in communi vsu & tritę sunt, nec tamen negari potest quod sint: eodem modo credo, negare nos minime posse Vnicornum esse; licet parum sit cognitum, eo quod sit fera alpestris, solitaria, & tam rara, vt omnes Autores in hoc vno notabili conueniant de hoc animali, quod viuum capi minime possit. RESPON

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
