Latin
CVNDAE RATIONI: CVR
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 47
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter etiam natura delectationem affectat, generosissima videri volens, multiplicando eadem in plures species. Alia vicissim, aut quia pernitiosa existerent, mirabili suo ordine, in pauca quantitate creauit, quibus etiam huncinstinctum dedit, vt hominum, &animalium quoque mansuetiorum conspectum fugerent; sicut videmus facere Leones, Dracones Basiliscos &Tigrides, aliasque feras cru deles, quas in desertum relegare voluit, cumalibi viuere non possent. In alijs Natura miraculosa apparet in operationibus, verbi gratia, in generatione musci, ambrae, zibetti &serici, ex corruptione animalium, vt sic dicam, immundorum.