# De monocerote seu unicornu 61

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, TERTIVM ARGV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/61

Videntes postea Autores processu temporis, rem sic se in rei veritate habere, de eo semper clarius locuti sunt, ad Aristotelis vsque tempora, qui cum tanto iudicio, historiam animalium, & quarundam etiam Indiae ferarum (quae integrè cognoscere potuit, fauente ipsi, sic scribente Plinio, Alexandro Magno) conscripserit, non solum rationi consentaneum est, sine perfecta informatione essentiae Vnicornuipsum mentionem eius nequaquam facturum, multo minus historiam de eo conscripturum fuisse.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
