# De monocerote seu unicornu 62

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, TERTIVM ARGV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/62

Quemadmodum etiam de Minotauro, de Centauris, & alijs eiusmodi nouitatibus supradictis, nihil memoriae prodidit, reputando simpliciter, sine dubio, pro hominuminuentionib. (prout etiam sunt) aut fabulis & figmentis. Ad Aristotelem referuntur quoque alij celebres Scriptores, qui licet hoc animal in illis temporibus, non plenè & clare cognouerint, causa haec fuit, quod Aristoteles & Autores species solum in suis scriptis tetigerunt, de quibus posteriores, vt Plinius & alij, diffusè scripserunt. Et licet inter illos aliqua reperiatur diuersitas, ex hac inDe diuersitate scripcertitudo rei aut falsitas minimè debet torum. argui, eo quod posteri varia scribere coancti fuerunt, non eo fine, vt vnus alteri contradiceret, sed quia subinde particu larius & certius fuerunt informati, & proinde expeditius scribere potuerunt.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
