Latin
QUARTAE RATIONI: DE
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 66
Unproofread scanNot analysed yet
QUARTAE RATIONI: DE virtutibus &promissionibus maximis quae Vnicornu a scribuntur. Equitur quartum argumentum, quod coniunctum cum rationibus su& pradictis, alicuius momenti esse videtur, quod tamen benè intellectum, satis debile est, nec quicquam valet. Fundamentum huius argumenti erant excessiuae &incredibiles vires, quas Vnicornum tribuebant, ex quibus manifeste colligebant, fabulae potius quàm veri speciem prae se ferre. Quod tamen minime sequitur. Polliceantur enim de Vnicornum quicquid velint, nemo, tamen negare potest, promissiones illas excessiuas, ex parte, licet non ex toto, veras esse.