# De monocerote seu unicornu 78

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, QUARTAE RATIONI: DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/78

tio est. Licet aliquo tempore capi potuerit; in memoriam tamen reuocare debemus, regionem in qua hoc animal generatur, longissime distare, & quasi in Antipodibus; quod in has regiones adducere (relinquamus iam ipsius ferocitatem, & quod nunquàm cicuretur) impossibile foret, si maximè nihil aliud obstaret, ob varietatem tamen aeris, coeli, & pascuum. Quod interdum alijs vicinarum regionum animalibus euenire cernimus, quàm difficulter ex natiua illorum regione educantur: & licet alio conducantur, breui tamen vita ibi fruuntur, vt CameHistoria de lis & Elephantibus contingit. Et quia Elephante. semper inexpertis experientiam opponere necesse est, huius rei hodie extat clarissimum exemplum in Petri Gillij nobilis Galli relationibus, ad Cardinalem Armignacum annis superioribus scriptis; quo tempore D. Armonta fungebatur officio Legati, nomine Christianissimi Galliarum Regis, in Solymi Turcarum Regis aula, quo tempore bellum Persiae Regi mouebat.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
