# De monocerote seu unicornu 84

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, QUARTAE RATIONI: DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/84

Praeter has rationes alia quoque irrefutabilis in promptu est, quae ab illis qui Romanorum obseruarunt historias, easque probe eud uerunt optime intelligitur; ex quibus constat. Romanos per 1000. miliaria, à regionibus illis abfuisse nec vnquam oras illas Indiae attigisse. Quin potius liquet, Romanorum arma, Parthorum fortitudinem, nunquam expugnare valuisse; quibus licet aliquoties superiores extiterint, deque his insignes triumphos reportarint, vix tamen Euphratem fluuium traiecerunt, & Parthorum limites inspexerunt, qui à sinu Persico incipientes, ad mare Hircanum vsque, & Orientem versus, secundum montem Imauum, & Indum fluuium se porrigebant, & vltra Tigrim complectebantur Parthiam, Ariam, Drangianam, Carmaniam, Bactrianam, Dambaiam, Aracusiam, & vltra Imauum, Hircaniam, Sogdianam, & alias Prouincias maximas, quorum nomen Romanum Imperium vix ausudiuit; tantùm abest, vt vltra Indum & lai Gangem fluuios, imperandi illis potestatem habuerint, quibus in locis hoc animal reperiri fama est. teu

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
