Latin
PRAEFATIO
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 9
Unproofread scanNot analysed yet
BACCII. I imbecillitatem intellectus nostri, tum ratione rerum intelligibilium tum etiam propriae debilitatis, benè, consyderabimus: sapientum nonnullorum sententiam uerißimam esse inueniemus, paucissimis scilicet res nos integrè cognoscere, maioremque partem eorum quae scimus, opinionem potius, quam ueram scientiam appellandam esse. Inter omnia enim quae intellectui nostro subijciuntur, duo sunt extrema &unum medium, ex quibus unum est excellens &essentiae altißimae (quales sunt substantiae separatae &immateriales) in cuius idea contemplanda) quemadmodum benè comparat Aristoteles) intellectus noster non minus caecutit, quam si noctua splendorem Solis intueretur: aliud circa res infimas &humiles uersatur, quales sunt materia prima, &aliqua prima rerum principia, quae ob exiguam ipsorum essentiam, nullam quasi de se formare imaginem in intellectu queunt, ratione cuius à nobis comprehendi &intelligi possent. Medium uerò locum, inter duo haec extrema, species materiales rerum compositarum aut sensui expositarum sortitae sunt, quae licet alia ratione cognitioni humanae propriè subijciantur, ob duas tamen difficultates notabiles perfectè cognosci nequeunt. Prima est, quod in qualibet re differentiae nonnullae interiores &proprietates aliquae, na