Latin
DAPARS
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 94
Unproofread scanNot analysed yet
Cum vero proprium genus eliciendum, &huius animalis definitio, ex Autoribus Antiquis &Recentioribus (qui eius mentionem fecerunt) assignanda sit; isti verò omnes multum inter se differant, sicut in prima parte intelleximus, haud citra difficultatem, plena huius rei resolutio afferri poterit. Quapropter omnes &singulas autoritates &historias, huius animalis mentionem facientes, accurate discutere necesse erit, ex quibus veritatem eliciemus, quàm postea fide oculata Recentiorum Autorum confirmabimus; Vnicornua quoque varia, in thesauris Principum reposita, inter se comparabimus.