# De monocerote seu unicornu 94

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, DAPARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/94

Cum vero proprium genus eliciendum, & huius animalis definitio, ex Autoribus Antiquis & Recentioribus (qui eius mentionem fecerunt) assignanda sit; isti verò omnes multum inter se differant, sicut in prima parte intelleximus, haud citra difficultatem, plena huius rei resolutio afferri poterit. Quapropter omnes & singulas autoritates & historias, huius animalis mentionem facientes, accurate discutere necesse erit, ex quibus veritatem eliciemus, quàm postea fide oculata Recentiorum Autorum confirmabimus; Vnicornua quoque varia, in thesauris Principum reposita, inter se comparabimus.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
