Latin
CAP. XXXVI
Andrea Cesalpino, De plantis 116
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXXVI. xania eudiliiv. 2 SPALATHVS apud nos inasperis marittimis nascitur; frutex trifolius, spinosusque: cortice, &foliis. Cytisi Syluestris: perpetue virens flotibus Genistae: siliqua breui, modice lata, hir suta: seminibus nigricantibus; materie dura, &candida sine odore seruatur adhuc vulgo in Gręcia Aspalathi nomen in hac planta, quamuis eius breuis descriptio sit apud antiquos. Nam Dioscorides fruticem esse surculosum, spinosumquè: ligni autem duo genera, quibus ad vnguentorum spissamenta vtebantur: vnum, quod próbatur magis, co lore intra corticem subrubente, aut in purpuram vergente, densum, odo ratum, gustum amarescens: Alterum candidum lignosum, sine odore, de terius. Plinius esse Spinam candidam, &syluestrem, magnitudine arboris iustae: flore Rosae, cuius radix expetitur vnguentis: probatur autem colore ruffo, vel igneo, tactuque spisso, &odore Castorer: alium pręterea fruticem humiliorem, &spinosum esse, qualem descripsit Dioscorides, non vbique odoratum, Aspalathum quoque appellari in Hyspania Spinam vulgarem, qua cortinae fulloniae implentur: afferuntur autem hodie ex Oriente duo generaligni odorati: vnum candidum, alterum rubtum: Sandalos vocant, Medicis Arabibus sic appellantibus. traduntur autem Serapione sandalorum tria genera è Syria allata, candidum; rubeum, &flauum, quod Citrinum vocant, quorum pręstantissimum flauum, pingui quodam scatens, secundum bonitate rubeum, quod siccius: tertium candidum, facillimum ad leuigandum in pollinem tenuissimume flauum quod hodie habetur, est candidi medulla, multo suauior reliquo ligno, quod album est; rubeum varia sorte visitur: quoddam enim exigui odoris: quoddam nullius: quoddam pręterea longe odoratius flauo, non sine quadam Castorei emulatione. Sandali rubri pręterea semina ad manus venerunt, dura paruis Faseolis simillima, colore tam rubeo, vt corallum vincant, quamuis autem ex iis non licuerit enatas plantas videre, putandum tamen est, esse ex genere Trifolij, &ab Aspalatho Dioscoridis non multum recedere. Spina autem vulgaris fullonum, quam in Hyspania Aspalathum vocari à quibusdam testatur Plinius, hodie Ver zinum vulgo vocatur, lignum rubrum crassitudine tibiam excedente, rubeo colore inficiens, cuius puluere adulterant odoratum Sandalum De Sandalo albo, &citrino scribit Don Garzias Lusitanus in Indiaoriri, arbores simillimas inter se, differre tantum colore ligni: similes esse Nuci Iuglandi: foliis Lentisci, intensę viriditatis, flore caeruleo nigricantes fructus magnitudine Gerasi, initio viridis, postea niger, sine sapore, qui facile decidit: lignum sine odoro esse quamdiu tegitur cortice, &ante quam siccetur; vim odoris in medulla esse tum in albo, tum inflauo, non in ligno: probari id, cui multum inest medullae, seu cordis: flauum odoratius, sed raro ferri ad nos; quia apud Indigenas in frequenti, vsu est in balneis tum odoris, tum refrigerationis causa: Vbi oriuntur album &flauum, non reperiri rubrum; sed qualis sit arbor rubti, apud eum non constat. οlυοίθοᾳ