Latin
CAP. XXVIII
Andrea Cesalpino, De plantis 166
Unproofread scanNot analysed yet
EXALIS, vulgo autem Acotosa inter olera domestica reponitur, quae cruda comeduntur ex oleo &aceto; nam colitur in hortis, licet etiam sponte nascatur gracili solo; tenuis herbula: foliis digitalibus, in tres angulos desinentibus: figura quasi sagittae: sapore ob multam aciditatem grato: cauliculum tenuem fert, dodeantalem: comam rubram, in qua semen vt in Oxylapatho pendet, tenuius Alteram in montibus maior, foliis ad Spinaciam accedentibus, sapore simili. Tertia etiam est mediae magnitudinis: rotundioribus foliis. Dio scorides Oxalidem quartum genus Lapathi ponit, cuius folia syluestri scilicet exiguo Rumici similia: caulis non magnus: semen subacutum, rubens, acre in caule, &agnatis appendicibus, ex quibus paruum illud videtur significare. Plinius Oxalidem syluestre Lapathum esse, satiuo proximum: foliis aquosis, colore Betae candidae, radice minima, ex quibus videtur significare, reliqua genera maiora; illa enim Spinaciae proxima sunt, quod Lapathum domesticum posuimus ex Dioscoride CAP. XXXI. ORMENTONE vulgo vocatur, aliis Saresinum, semen trilaterum, figura seminis Lapathi, grandius, cortice nigro, candida intus substantia, vt Frumenti, quod in cibis coquitur, Farris, &Orizae modo, cuius gratia seritur inter aestiuas Fruges: eius planta caules cubito maiores fert, infirmos colore sanguineo, lęues: folia Oxalidis mediae, quae cum tota planta aliquando rubescunt, ex alis Foliorum racemuli exeunt cum flosculis candicantibus, è quibus pendent semina, qualia dicta sunt. Alterum eius genus est, quod sponte oritur, Conuoluulo simile, tenuibus cauliculis, vicinas plantas amplectens, semine Lapathi, hoc in gracili solo totum rubet.