Latin
CAP. XLIIII
Andrea Cesalpino, De plantis 175
Unproofread scanNot analysed yet
idem Plinius à Grecis accipiens aliquando Zeam vocar, quod à La tinis semen appellatur, maxime in Campania: quiae res praeclara etiam Homero reste laudante atua Zeam ferentia: ex hoc semine Alicam fieri, de qua inquit, semen maximenudum esse, vt Hordeum, quod nequaquam Chondro conuenire videtur: Tunditur granum eius in pila lignea, excussis inde tunicis, iterum nudata medulla conciditur in tria genera, minimum scilicet, secundarium, &grandissimum. Alica praeterea res Romana est inquit, neque Pompei magni ętate in vsu fuisse traditur, Ptisanęque antefertur sine dubio: nam laudes Ptisanę, quas Hipro crates vno volumine condidit, omnes in Alicam nunc transeunt. Contra, quanto innocentior est Alica: Hippocrates tantum sorbitionis gralitia laudauit: quoniam lubrica sitim arceret, in aluo non tumerescetet, facile redderetur, &assuetis hic solus cibus in febribus die possit dari, tantum remotus, ab istis, qui Medicinam fame exercent, de Alica confirmat &Paulus Angineta, aliam esse à Chondro, cum inquit similem esse Chondro natura, nisi quod ventrem magis supprimit, vt Dioscorides te statur de Zea, praesertim tosta in Crimno. Galenus Speltam videtur intel lexisse sub Tiphae nomine, inquit enim esse veluti Triticum paruum, eo longe exilius, colore magis flauo, cortice vestitum vt Hordeum; equorum cibis commodum, decorticatum in panes recipitur, vel aqua elixatur, manditur cum sapa, aut sale. CAP. XLV. ORDEVM semen est in medio crassum, &rotundum vtrisque extremis in acutum desinentibus, cortice potius quam folliculo inclusum: adhęret enim semini, vt cum labore auellatur: ponuntur semina in spica nulla alia protegente membrana, ideo nuda videntur vt Speltae: &similiter in aristam desinunt, longam, &asperam aliquando binis versibus, vt vnicum vtrinque semen ordine procedat: longissima spica, quod genus Ordeolam vulgo appellant: in montibus &locis frigidis satam, breuiori grano, ac rotundiori, candido, quo pro Farre vtuntur. Hoc forte fuerit Far Adoreum apud Plinium: inquit enim fuisse primum antiquis Latio cibum Far Adoreum magno argumento in Adoregdonis: ex omni genere durissimum, &contra hyemem firmissimum, patitur frigidissimos locos, &minus subactos, vel aestuosos sitientesque: purgari non potest nisi tostum: ideo spicam Farris tosti pinsunt ruuido pilo, sed ad satus seruant cum suis vaginulis &non torrent: quia difficulter exteritur: conuenit cum palea sua condi, &stipula tantum &aristis liberatur.