# De plantis 178

Andrea Cesalpino, De plantis, CAP. XLVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/178

Galenus frequentissimam in Asia & potissimum in Misia, vbi Tiphae & Oyrę multus est prouentus, sed iumentorum alimentum, non hominum, nisi extrema fame in panes digeritur, coctum ex aqua eius semen cum Sapa, aut Vino dulci, suaue est, vt Tipha, minus durum & minus nutrit, sed panis insuauis. Tertium autem genus AEgilops vocatur, manifeste quidem à Theophrasto, Auenam vertit Theodorus: syluestre quoddam & immite, quod magis in Hordeo nascitur, terram vehementer extenuat, & multiplici tum calamo, tum radice, constat folio piloso: cultis melius erumpit: & solum fiugale desiderat, & coli exposcit, sed deleri contumax, cum annis alternis nascatur: non enim simul prouenit ex omnibus seminibus, sed partim anno primo partim secundo: semen continuum, & bifidum cernitur, vt eius vnapais prius nascatur, altera posterius anno sequente. Dioscorides autem aliam videtur describere Aegilopis nomine, cum scribit herbulam esse foliis Tritici mollioribus, in summo capite bina ternaue semina gerit rubra, quibus aristae quasi capillacegexuunt: medetur oculorum morbo eiusdem nominis, & duritias discutit, quae descriptio ma gis videtur conuenire Tritico syluestri in Sicilia appellato, quod apud nos quoque passim in incultis, & montosis nascitur palmi altitudine, duobus aut tribus capitibus in summo duris, quae multas aristas in latera spargunt, colore candido, semen intus continetur Tritico simile exilius. Siculum autem aliud candidum, aliud nigrum, & aristas magit subrectas habet. verum si hanc apud Dioscoridem Aegilopam dicamus, incertum fuerit, quid Bromos sit apud eundem Aegilopi similis: nihil enim habet Auena simile cum ea plantula, pręterquam quod neque rubri sint Tritici syluestris fructus, vt Angilopis, sed candidi, aut nigriQuod si per aristas capillaceas seminibus insidentes in Angilope, interpretemunlanuginem, quam diximus in tertio genere Auenae in esse, nihil obstabit, erit enim eadem Angilops apud Dioscoridem & Theophrastum. Plinius festucam vocat, vt puto a similitudine aristae ex medio semine erumpente, tanquam festuca in oculo impacta. Hordeum inquit necal Eestuca, quae vocatur AEgilops..

---

Andrea Cesalpino, De plantis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plantis.
