Latin
EMPORIENSIS
Andrea Cesalpino, De plantis 2
Unproofread scanNot analysed yet
illa quidem superior, quia principalior licet intra terram condita sit; viuunt enim multae plan tae sola radice, postquam caulis exaruerit perfecto semine, vt Gyelaminus, Aristolochia, &pleraque inter Acanacea, &Ferulacea; haec vero inferior quamuis supra terram attollaturs excrementa enim, si quae sunt, per hanc partem excernuntur: quomodo in animalibus pars superior &inferior accipitur. Verum si nutritionis modum inspexetimus, alio modo partem superiorem inferioremque statuemus. Cum enim tam in animalibus quam in plantis nutrimentum sursum feratur; leue enim est, quod nutrit, vtpote quod à caliditate sursum ducitur: radices in inferiori parte implantari necesse fuit, caulem autem recta sursum attolli: nam &in animalibus venarum radicatio in inferiori ventre est, caudex autem sursum petit ad cor &caput. Vtrum autem aliqua pars in plantis statuenda sit, in qua sit animae principatus, vt cor in animalibus, considerandum est; Esse igitur in illis oportere aliquam huiusmodi partem ex eo coniectari licet. Cum enim anima sit actus corporis organici, neque tota in toto esse potest, neque tota in singulis partibus, sed tota in aliqua parte principali, vnde caeteris ab ea pendentibus vita communicetur, vt vniuersaliter à nobis ostensum est in Quęstionibus Peripateticis: ex pro priis autem, quae circa plantas contingunt, hoc modo ostendi possit; si enim radicis opus est alimentum ex terra trahere: caulis autem semen fer re: neque commutantur vnquam, vt radix semen ferat, &germen intra terram condatur; aut duae erunt animae specie distinctae &loco separatę, vt altera in radice sit, altera in germine: aut vna erit vtrique propriam facultatem impartiens: Non esse quidem duas animas specie diuersas, &loco separatas in vna planta illud argumento est: quod sępe videmus radicem abscissam germen emittere, &ramum abscissum radicem intra ter ram egerere: quasi indiuisibilis specie anima sit in vtrisque partibus. Hoc autem videretur ostendere totam animam in vtrisque partibus esse, &totam in tota planta, nisi illud obstaret, quod similiter in multis videmus, diuisas esse omnino facultates in vtrisque partibus, vt germen, quo modocunque fodiatur, tadices nunquam emittat, &si abscindatur, pereat: vt in Pinu &Abiete, radices quoque auulsae in eisdem pereunt: quasi principium quoddam sit vitale, à quo vtrisque vita impartiatur, quamdiu adnatę illi fuerint. Verum enimuero difficile fuerit in plantis huiusmodi partem inuenire, in qua sit animae principatus. Si enim illas plantas inspexerimus, quae multum temporis viuunt sola radice, postquam caulem cum semine abiecerint, videbitur principium in radice esse, si vero rursus illas intuebimur, quae ex ramo, aut surculo propagantur, vt Olea, Vitis, &Punica, principium in germine esse fatebimur; Erumpit enim ex illis radix, si serantur.