Latin
CAP. LVIII
Andrea Cesalpino, De plantis 263
Unproofread scanNot analysed yet
Dioscorides Anagallidis duo genera esse tradit flore distantia: femina flore caeru leo; mas puniceo; futices parui, in terra iacentes: foliis in quadrangulo caule pusillis, subrotundis, ad Helxinae folia accedentibus: semine rotundo. Plinius eadem fermè tradit: nasci in hortis, &aquosis: non altiores palmo: fruticetenero: foliis pusillis, rotundis, in terra iacentibus: prior floret caerulea: aliqui Corchoron vocant. apud Theophrastum Chorchorus inter olera ponitur; sed ob amaritudinem in prouerbio est: folium eius Ocymum aemulatur. quod vero asserit Plinius prius florere caeruleam, aliam plantam significare videtur, hyeme incipientem, geminis orbiculis testium modo, dequa inferius. CAP. LX. noui VRIOPHYLLON in palustribus Pisanis nascitur; frequenatibus foliis, mollibus, tenuissime scissis, instar latae auium pluImae tradice iuncea, alba, fibrosa: caulem supra aquas attollit, nudum, tenerum, ac mollissimum supra dodrantem: flores circa summum, per interualla congestos, multo latiores Anagallide, colore ex albo modice purpurascente: fructus quoque Anagallide maiores; floret vere: Alterum in eisdem locis foliatum vsque ad verticem; foliis per interualla quinis simili modo dissectis, minoribus. Thyrsum egerit extra aquas, quatuor digitorum longitudine, in quo fructus per interualla quini in orbem, Coriandri magnitudine, sine flore. Dioscorides caulem scribit tenerum, &singularem, vnica nixum radice; plurimis foliis, lęuibus, Fęniculo similibus: caulis flauescit, varius, ac veluti ex industria depictus: nascitur in palustribus. Plinius Myriophyllon à nostris millefolium appellari testatur, caulis est tener, similis Faeniculo; urimis foliis, vnde nomen accepit: in palustribus. mumit CAP. LXI. orpututim ORTVLACA aestate prouenit in hortis humi stratam: frequentibus ramis, rotundis, &carnosis: laeuibus foliis, subrotundis &crassis: Haerent in alis apices, flosculum condentes luteum, qui aduentante sole aperitur, apice reflexo veluti galea, noctu clauditur, restituta galea: semina veluti in fouea continentur, nigra, operculo tecta. extant differentiae quaedam magnitudinis, &paruitatis. Quę latiora fert folia, attollitur magis &colitur pro olere: quę angustiora habet, magis humi sternitur, syluestrior, secus vias nascens: haec florem non explicat, sed intra conditum seruat: venit &haec in cibos, quamquam ingratior: vtręque glutinoso constant, cui proprietas inest stuporem de vtręque succe tollendi, asperitatem lęuigando, vt Galenus restatur. Dioscorides &Plinius indescriptam reliquerunt, tamquam notam, sed ad multos morbos efficacem, vi refrigerandi, &humectandi. Theophrastus Portulacae radicem breuem scribit, tum quae media est, tum quae in latus porrigitu exit tardius post septimam diem à satu.