# De plantis 3.6-9

Andrea Cesalpino, De plantis, 3.6 to 3.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/3.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/3.6

Galenus non videtur distinxisse inter Sion & Eleoselinon, cùm Sij tantum meminerit, non Eleoselini: numerat autem inter genera Apij, inquiens, in suauius esse, vt non nisi coctum mandatur, sicut & Hipposelinon; quantum autem gustu odoratum est, tantum calfacientis facultatis particeps est: digerit: vrinam mouet: calculos frangit: & menses euocat. Plinius de Eleoselino inquit, id, quod sponte nascitur in humidis, Eleoselinon vocatur, vno folio, nec hitsutum: alibi Eleoselino comparat Hipposelinon, sed hoc in siccis nasci, pluribus foliis, non vnico, vt Eleoselinon. ex his manifeste indicatur planta, quam descripsi; nam saepius vnicum ab radice folium attollit, quo marcescente subinde aliud exit, non statim plura, vt in aliis generibus Apij. De Sio autem inquit latius est Apio, in aqua nascens, pinguius, nigriusue, copiosum semine, sapore Nasturtij: verum vltin haec nota, non Sio, sed Sisymbio traditur à Dioscoride. Existimatur apud eundem Plinium idem esse Lauer cum Sio, herba in riuis nascens, quę con idira & cocta torminibus medetur, cruda autem calculos eicit. Theophiastus de Elooselino inquit. Paludapium, vt Theodorus verrit apud aquęductus & in paludibus prouenit; folio raro, nec hirsuto, sed simili quodam modo Apio, odore, sapore, & figura, quo in loco Theodorus Μονόφυλλον idest vno folio, vt Plinius legit, sed Μανόφυλλον, idest raro folio. CAP. XL. IS0N in locis quidem humectis nascitur, non tamen in aquis, vt Sion: folia fert in simplici pediculo distributa, vt Sion, sed minora: diuiduntur hęc tenuius prope cacumine, vt in Coriandro: caulem fert rectum, firmum, cubito altiorem; tenuibus ramulis: quibus sumis tenues vmbellę, ac numerosae infident: flore candido: seminibus paruis, & nigris vt Sij, acribus, odoratisque, huiusmodi semen affertur ex orientalibus pro Amomo, quamuis passim apud nos oriatur in foneis. Dio scorides Sisonis semen tantum describit, non plantam, inquiens, exiguum semen esse in Syria Apio simile, oblongum, nigrum, seruentis naturę, eo indigenę in condimentis vtuntur: Planra in cacumine granula multa gerit. Apud Galenum, Silon, & Sinon legitur, calidus, & subamarus est gustuCAP. XLI.

---

Andrea Cesalpino, De plantis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plantis.
