# De plantis 3

Andrea Cesalpino, De plantis, EMPORIENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/3

Si praeterea pattium differentias contemplemur, tum in radice, tum in germine, in radice quidem omni duas partes inspiciemus, corticem scilicet, & corpus, quod intra corticem continetur; in aliis quidem durum lignosumque; in aliis autem mol le carnosumque: in caule autem tria partium genera ipsum constituentia, corticem scilicet externum, medullam internam, & medium corpus inter corticem & medullam, quod in arboribus lignum vocatur. Si igitur in omnibus natura in intimis recondere solet vitalia principia vt viscera in animalibus: rationi quoque consonum fuerit in plantis non statim intra corticem, sed intimius principium condidisse, scilicet in medulla interna, quae tantum in caule est non in radice. Hanc autem fuisse antiquorum sententiam ex nomine coniectari possumus: hanc enim partem in plantis cor appellabant, alij Cerebrum, alij matricem, quasi hinc fęuficationis principium ducatur; Quoniam autem in medio esse maxime oportuit id quod exteris partibus vitam distribuit. duae autem sunt partes plantarum maxime conspicuae radix scilicet, & id totum, quod sursum attollitur, meritò in intermedio, qua scilicet radix germini coniungitur, locus videatur cordi plantarum oportunissimus. Apparet autem in hoc doco substantia quaedam, tum à germine, tum à radice distincta, mollior enim & carnosior est vtrisque, vnde cerebrum appellari solet, in multis cibo accomodata antequam senescat; nam per aetatem dura & lignosa redditur, vt caeterae quoque partes, pulcherrime autem huic parti conuenire videtur cerebri nomen, quemadmodum enim in animalibus cerebri medulla in capite est, vnde spinalis medulla exoritur in totam spinae longitudinem diducta, sic in plantis cerebrum in radice tamquam in capite sedens per totum caulem quasi per spinam dorsi medullam deducit ad vitalem humorem ramis & extremis surculis distribuendum. CAP. II. VA autem ratione fiat alimenti attractio, & nutritio in plantis, consideremus. Nam in animalibus videmus alimentum per venas duci ad cor tanquam ad officinam caloris insiti, & adepta inibi vltima perfectione per arterias in vniuersum corpus distribui agente spiritu, qui ex eodem alimento in corde gignitur. In plantis autem neque venas, neque alios ductus manifestos conspicimus, neque calorem vllum sentimus, vt mirum videatur, qua rarione in tantam magnitudinem arbores adolescant, cum longe minus calidi innati habere videantur quam animalia. An animalibus ob sensum & motum, plurimum calidi innati datum est; & recta ratione minus adolescunt, quia multum nu trimenti absumitur in obeundis sensuum & motuum operationibus; plurimum enim eius conuertitur in spiritus: huius igitur gratia venas habent latas, vt multum alimenti continere possint. Plantae autem cumsoli officio nutritionis indulgeant, possunt pauciori calido innato, & ma gis adolescere & fructus multos edere. Quamuis autem sensui immanifestus sit calor, non ob id negandus est: quae enim minus calida sunt quam tactus noster, frigida indicantur.

---

Andrea Cesalpino, De plantis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plantis.
