# De plantis 33

Andrea Cesalpino, De plantis, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/33

Fagus igitur apud Theophrastum quarta inter species Roboris, germinat paulo ante Equinotium, auctu facillima: Robursyluestre à quibusdam vocatur; quia montosis nascitur, ligno scabro, sed glande dulcissima, licet quoddam eius genus amaram illam habeat: lapidescunt eius partes postremae vtrinque in genere masculo, modo in putamine, modo in carne ipsa: caudice crassissimo, materie robustissima, putredinique nulli obnoxia, & madefacta melior redditur; permanere etiam in aqua posse videtur incorrupta: arboris species in or bem carnosa, minus torta quàm Quercus: Macedones ei glandem rotun dam tribuunt. haec nequaquam Vulgari Fago conueniunt, sed potius Farnię in montibus altissimis ad naues quęsitę. Quinto loco Naliphlios, seu Salticortex additur, quae etiam Recticortex cognominata est; glande post Latisoliam dulci, cuius postiema vtrinque lapidescunt vel in putamine, vel in carne, quod masculis tantum eius generis contingit, vt etiam Fago: crasso caudice, sed fungoso, & magna ex parte cauato, si crassus sit: haec aedificiis minus vtilis habetur: breui putrescit, vnde concaua redditur. ideo sunt qui hanc solam corde carere volunt, & fulmine solam iaci, quamuis non altitudine excellat. Ad cremandum quoque, & ad Carbonem faciendum vitiis obnoxia est ipsa & Latifolia: hanc putanerim apud nos illud genus Farniae esse, quod in marittimis prouenit: facie quidem parum discrepans: sed ligni asperitate multum Macedones autem Roboris quaterna genera faciunt, aliis nominibus, scilicet Etymodrym, seu Veriquercum, quae glandem dulcem producit. Haec cum Placida eadem videtur esse, secundo loco Esculum, quae glandem amaram fert, Latifoliam uidentur intelligere. Tertio Fagum, quae rotundam fert glandem, quae Farnia est. Quarto Cerrum, quam quidam sterilem putant, alij fructum adeo uitiatum ferie, ut eum nullum animalium mandere possit, praeterquam Sues, & hos cum alium nullum ha bent, & caput magna ex parte tentari. materies quoque improba, & labotata quidem omnino inutilis, rumpitur enim & cadit; rudis autem melior, ob id sic ea utuntur, carbo eius transilit & scintillat comodius in aerariis officinis: haec autem Cerro superius dicto satis conueniunt. Reliquarum autem glandiferarum, quae perpetuo uirent, numerantur ab eodem Theophrasto species quinque scilicet. Ilex, Smilax, Phellodrys apud Arcades uocata: Suber, Aquifolia: De Ilice igitur inquit, folio Roboris est, uerum minori, aculeatoque: cortice lęuiori, quàm Robur: Arbor ipsa magna assurgit modo Robotis, si locum & solum adipiscatur idoneum: materies spissa robustaque radix alta admodum & multiplex: fructus glandosus, sed glans pusilla sero maturescens, ideo ueterem nouus occupat, unde bifera à nonnullis existimata est. Fert praeter glandem granum quoddam puniceum, & uiscum atque Hyphear: mon tibus propria, nasci in planis nequit, quaedam fructifera, quaedam sterilis, ambae tamen florescunt.

---

Andrea Cesalpino, De plantis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plantis.
