Latin
CAP. XVIII
Andrea Cesalpino, De plantis 331
Unproofread scanNot analysed yet
eius duas no tauimus differentias, magnitudine &paruitate tum seminis, tum foliorum, ac totius plantae: maioris semen candidius est: recentiores Pulicariam vocant, licet eodem nomine etiam Conizam intelligant. Dioscorides describit foliis Coronopi, hirsutis, longioribus: ramis dodrantalibus, vt tota herba Feni speciem gerat: coma eius à medio incipit caule, in summo capitula duo, aut tria compacta, in quibus semen durum, nigrum, simile pulicibus, vnde nomen: nascitur in aruis &in cultis. Plinius in vineis reperiti: radice tenui, superuacua: sarmentosum fabae granis in cacuminibus: foliis canino capiti non dissimilibus: semine au tem pulici: intelligit autem per caninum caput herbam, cui vasculum inest canino capiti simile: folia autem Psyllij, vt suo loco ostendetur. Apud Theophrastum censeo Cynopa intelligi Psyllium, quoniam inter nomina à Dioscoride tradita, etiam Cynoides, &Cynocephalon dicta est, ob similitudinem cum capite Canino herba. Theodorus modo ocu lum canis vertit, modo Canariam. suspicatur Hermolaus non Cynopa legendum esse, sed Conopa, vt intelligatur herba Culex appellata; nam Graece Conops culicem significat, de qua herba reperitur apud rei rusticae scriptores, Cucumeres nasci sine semine, si farina eius herbae maceren tur semina. Ego potius Culicem herbam censerem Conizam deriuato nomine à Conope, quoniam culices abigit, vt Dioscorides testatur: Cynops igitur apud Theophrastum numeratur cum spicatis supradictis: germinat post aequinoctium primis imbribus. Apud Plinium quoque inter easdem spicatas Cynopis mentio reperitur. Psyllij facultates diligenter apud Mesuem leguntur inter medicamenta purgantia: nam soluit emolliendo pars quaedam in semine, quae in superficie est, dum soluitur in aqua, nam aquam inspissat, vt testatur Dioscorides, nostri mucillaginem Psyllij appellant, qua vtuntur ad asperam arteriam, ad acres distillationes in eclegmate, &ad linguae ariditatem, asperitatemque in febribus exurentibus, ad quem vsum sufficit semen globulo tenuis lintei exceptum, vt in aqua frigida madescat; soluitur enim glutinosus eius succus, cui facultas inest refrigerandi, &humectandi vehementer. At seminis medulla vehementer calida &sicca est, acris, rubificans, &exulcerans, in genere venenorum. Dioscorides quoque libro sexto inter venena Psyllium numerat. PoCAP. XXII. OTAMOGETON in fluminibus, &stagnantibus aquis nascitur: longis ramis, iunceis innatans: foliis per interualla, Plantaginis magnitudine, Laurini folij, ex quorum alis spicas egerit super aquas quatuor digitorum longitudine, granis ruffescentibus; circundatas; in quibus bina semina continentur. Dioscorides inquit; folium Betae simile, hirsutum, &parum extra aquam supereminens; facultate refrigerandi, &astringendi: inter caetera nomina Stachyitem appellari, quasi spicatam. Plinius inquit Potamogeton similis Betae: foliis minoribus tantum, hirsutioribusque, paulum supereminens extra aquam: pe culiariter refrigerat, &spissat. Aliam praeterea Plinius ex Castore Potamogeton describit: foliis Equiseti, de qua nos alibi. iuoi