Latin
CAP. XXXII
Andrea Cesalpino, De plantis 39
Unproofread scanNot analysed yet
vna simplici, &recto caule, duorum dodrantum altitudine: foliis oblongis, pallescentibus, tactu glutinoso: flores fert in spica prędensa luteos: &fructus proportione grandiores Eufragia: oritur in collibus gracili solo, &inculto. Altara simili altitudine, ramos fert rectos: foliis purpureis, ex latitudine cristata, in rostrum praelongum desinentibus, densis: inter quae aurei sunt flosculi, quasi in spica: amat loca culta, &montana; &frequens inter segetes: vtręque florent mense Maij. Dicerem hanc Amellum esse; quoniam inter folia purpurea, luteos condit flores; spectatu pulchra, siex vno cespite multos caules ferret, vt Virgilius caecinit de ea: vbi inquit. Namque vno ingentem tollit de cespite syluam. Igitur aptius ostendemus inter affines Asterattici &Anthyllidis. Haec eadem apud quosdam recentiores herbarios inter vulnerarias herbas recensetur, apud quos Filago, &Cartofilago appellatur, cuius duas faciunt differentias: vna enim est, quae hebet longum &altum caulem, atque rubicunda existit, in summo luteum florem gerens: Altera rubentibus est foliis, &acutis: caule procero, &hirsuto: floribus luteis. Ex aceto &vino circumponitur vulneribus recentibus; nam glutinat. idem praestat eiusdem crematę einis inspersus: fistulas quoque sanat, &tetra vlcera. idem cinis ex aceto praeparatus, &siccatus. Hermolaus Barbarus putat corruptè dicicartosilaginem, cum potius Ceratophylax dicenda sit; quia partem oculorum Ceratoidem, idest, corneam tunicam defendat, salutique percus sam restituat: foliis Seriphijs vel potius Rorismarini, aut Lini quoque; capitulis arentibus cirris subluteis: sed ipse hac descriptione, aut herbam Impiam, aut aliam similem videtur intelligere. Mattheus quoque Syluaticus eo nomine nullas ex his intelligit, sed Papyrum, ducto nomine à chartis &filamentis, quae ex Papyro fiebant: eique vires eas tribuit. scilicet ad vulnera &fistulas, quas Chartofilagini recentiores ascribunt.