Latin
ANDREA
Andrea Cesalpino, De plantis 403
Unproofread scanNot analysed yet
Apollo, aut ex Aiacis cruore aeditum, ita discurrentibus venis, vt graecarum literarum figura. AI. legatur inscripta: quae nota non in bulboso Hyacintho est, sed in altero flore eiusdem coloris, quem Capuccium vocamus; de quo alibi dicitur. AP. VIII. cumn GYLLA grandissima quaedam Cepa est, figura tamen Bulbi: oritur in scopulis Apuliae plurima, acerrimi, &amari saporis: ideo Medicis tantum in vsu: hyeme germinat etiam si appensa domi fuerit, vt Cepa: foliis multiplici ordine inuicem conuolutis, latioribus, Porro breuioribus, ac virentibus, quę amittit in aestate, bulbis circa latera ortis: Autumno caulem nudum fert nicubitalem, vndique lenum floribus candidis, foliatis; sub quibus parua continentur vascula; paucis intus seminibus, oblongis, ac nigerrimis: Bulbi color ruffus: reperitur &nigra in montosis procul à mari. Theophrastus de Scylla haec habet; Planta cum terrestris sit, in mari tamen viuit: radicem multis tunicis habet corticosam, duplicem, ut in caeteris capitatis: alteram quidem carnosam, corticosamque: alteram, quae ex illa prodeunt, vt ambiium sit, an radix sit, quod in caput excrescit: Ipsa diuturna, cum tamen sit annicaulis, ideo radice seritur inter syluestria; à latere enim germinat; vnde plures redduntur: folia sine pediculo statim ab radice lata: caulis prius exit quam folia è latere radicis, tum flos emergens, insidet terno prouentu, qui terna arandi tempora significet; floret enim par ticulaum incipiens ab imo: cum senuerit caulis, tunc foliorum exortus, multis postea diebus inceptat: germinat ante Narcissum: suspensa diutius viuit, arcet veneficia sata ante portas: omne Scyllę appositum facilius germinat, celetiusque angescit, praecipue Ficus; nam &minus à vermibus infestatur. Plinius inter Bulbos nobilissimam esse Scyllam inquit, quamquam medicamini natam, acetoque exacuendo: nec vlli amplitudo maior, sicut nec vis asperior: duo genera medica: masculus; albis foliis: faemina: nigris; &tertium genus est cibis gratum, Epimenidium vocatum. seminis plurimum omnibus, celerius tamen proueniunt satae, Bulbis circa latera natis. de Epimenidio paulo mox patebit. Apud Dioscoridem miras Scyllae facultates legere licet, quamuis eam non describat; addit autem alterum genus, quod Pancratium vocat: radix inquit est Bulbo magno similis, subruffa, aut subpuspurea, gustu amaro &feruente: foliis Lilij, longioribus, eiusdem facultatis cum Scylla.