# De plantis 433

Andrea Cesalpino, De plantis, DE SVFFRVTICIBVS ET HERBIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/433
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/433

ORRAGO vulgò appellatur olus, quod in hortis seritur: folio latiore, ac breuiore quam Buglossum; caule crasso: ramis multis, non in rectum, sed ad latera tendentibus: flores latiores, deor sum inclinati, colore caeruleo, elegantissimo, aut candido: semina nigra Buglosso crassiora: expetuntur in cibis, flores, praesertim cum Lactuca: folia quoque tum cruda tum cocta ex oleo, & aceto comeduntur: radix tenuis, & inutilis annua tantum: gaudet solo pingui. putant recensiores huic plantae potius conuenire Buglossi descriptionem, quam supra dictae, cum tamen neque sponte oriatur in sabulosis, neque folia longa, & ingusta sint, vt in symphyto Dioscorides tradit, & vt ostendit similitudo dinguae Bouis: neque thyrsi tres vel quatuor insint. Tandem Buglossa tota cum radice & semine colligi praecipitur mense Iulio. At Botraginis radix perfecto semine exarescit, neque collecta seruari potest incorrupta. sed forte Auicenna hanc intelligit, cum describit herbam latam habentem folia Almatum & aspera ad tactum, cuius rami asperi sunt, sicut pedes Locustarum, colore ex Viridi & Citrino: Eligendam vero esse eam, quę folia habet crassa, super quorum facie sunt puncta, quę sunt radices spinarum & pilorum exeuntium ex ea, cuiusmodi nascitur Corasceni. nam alibi de Buglosso agit sub alio nomine inquiens: putare se esse linguam Bouis Persicę, cuius proprietas est lętificare, & tristitiam remouere. Existimo autem Borraginem in Italia quondam peregrinam fuisse, cum de ea nulla fiat mentio ab antiquis inter olera. CAP. IIII. VGLOSSA Hispana cognominatur quaedam: latiore folio, quam nostra Buglossa, punctis quibusdam albis distincto: caule ramoso, cubitali, folioso: flosculos fert inter folia paruos, colore caeruleo, figura Borraginis: viuit radice diutius, vt Buglossa. huic conueit descriptio Lycopsis apud Dioscoridem, de qua inquit: longioribus foliis constat, quam Lactuca, crassioribus, latioribus, asperis, circa radicis caput inclinatis: caulem fert longum, rectum, asperum, ad natis I1i multis multis cubitalibus asperis, in quibus flores parui purpurascentes: radix rubra astringens nascitur in campestribus.

---

Andrea Cesalpino, De plantis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plantis.
