Latin
AP. XXIII
Andrea Cesalpino, De plantis 46
Unproofread scanNot analysed yet
XTANT duae aliae spinosiores, quae ad hoc genus redu vulgò Molucchae, quarum vna à quibusdam Me Consta politana vocatur: caules ab eadem radice fert plures, ac rectos paulo breuiores cubito: foliis Marrubij, minus hitsutis: verticillos inter folia fert breui interuallo, magnos, quasi continuata serie caulem ve stientes; sub quibus singulis aculei sunt pungentes, stellae modo: constant Verticilli ex latis folliculis veluti Calathis; è quibus flos erum ex candido purpurascens: quo decidente semen farctum ostenditur exte rius plana &lata superficie connexum. tota herba dum viret, graui odo re constat, cum ad maturitatem peruenit, candida redditur, &bene olens. Altera altior aliquando vltra bicubitalem altitudinem: foliis nequaqu hirsutis, leuore quodam splendentibus: verticillos fert spinosiores; nam non solum aculei sunt iuxta verticillos, sed &verticillorum folliculi in robustos aculeos desinunt: flores insunt purpurei, &semina nigriora vtraeque peregrinae apud nos. Has plantas non solum apud Galenun censeo intelligi Alysso congeneres esse, sed forte etiam apud Dioscoridem &Plinium. nam Dioscorides inquit: Alysson exiguum fruticem esse, subasperum: foliis rotundis; iuxta quę fructus veluti scuteola duplicia; in quibus semen continetur modicelatum: oritur in montibus &asperis locis. Haec descriptio mitiori Molucchae conuenire possit: fru ticat enim rectis ramulis, subasperis: nam alterum genus grandius est, &asperius: folia praeterea insunt rotunda, vt Marrubio: scuteola autem non quidem duplicia, sed lata &patula indicari possunt per verbum διάδιπλον. tamen alia est plantula, cui similitudo duplicis scuteoli inest quae pro Alysso Dioscoridis ostenditur. Plinius autem de Alysso inquit: distat à Rubia, qui Alyssos vocatur, foliis tantum, &ramis mino ribus: in hoc facilis fuisse potest error pro Martubio Rubiam legendo. tamen &inter Rubias inuenire licet Alyssi descriptionem, vt suo loce ostensum est. CAP. XXV. ELISSA in hortis colitur inter suancolentes herbas: folii Marrubio amplioribus, virentibus, subhirsutis, odore Mali Citrei; vnde quidam vulgò Citronellam vocant, sapore non ingrato; cruda enim estur inter olera, vt Menta, sed hyeme ac Vere dum te nella est, nam procedente tempore odorem quendam subuitosum praecipue in Autumno contrahit, quasi hirci: flores in verticillis fert candi Altera sponte oritur in ruderibus: latioribus foliis, ac subuirosis, parum à Ballote distantibus.