Latin
CAP. XVIII
Andrea Cesalpino, De plantis 492
Unproofread scanNot analysed yet
CoQQ q 2 NOTA vulgò in Hetruria vocatur, alij Cotulam feridam appellant, herba est passim in ruderibus nascens, simillima Chamomillae; crassioribus tum foliis, tum floribus, &graui odore: hu ius flos initio concauus est, acetabuli modo, postea in rotunditatem extuberat crassam, oculo similem, vnde quidam Oculum Vaccae appellant. Dioscorides Buphthalmon, vt puto vocat, quasi oculum Bouis; inquit enim: caules fert tenues, mollesque; folia Fęniculi; florem luteum, Anthemide maiorem, oculi similitudine, vnde nomen traxit: circa oppida nascitur, &in campestribus. Quamquam autem Dioscorides luteum florem dixerit, nec meminerit alba folia, quę circumdant: ex Galeno tamen coniicere possumus alba esse circumdantia folia, non lutea: inquit enim Buphthalmos, sic appellata est à floribus, qui figura quidem Bouum oculis videantur similes, colore autem Anthemidis floribus simillimi sunt, sed multo illis tum maiores, tum acriores, &quae sequuntur. Plinius inquit Buphthalmos similis Bouum oculis; folio Faeniculi: circa oppida nascens: fruticosa caulibus, qui &manduntur decocti. Quaedam in syluis nascitur, altior, &rectior Cotula, sine odore; in quo genere in Gallia traditur radice feruentis gustus; ideo Pirethrum vocant.