# De plantis 492

Andrea Cesalpino, De plantis, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/492
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/492

CoQQ q 2 NOTA vulgò in Hetruria vocatur, alij Cotulam feridam appellant, herba est passim in ruderibus nascens, simillima Chamomillae; crassioribus tum foliis, tum floribus, & graui odore: hu ius flos initio concauus est, acetabuli modo, postea in rotunditatem extuberat crassam, oculo similem, vnde quidam Oculum Vaccae appellant. Dioscorides Buphthalmon, vt puto vocat, quasi oculum Bouis; inquit enim: caules fert tenues, mollesque; folia Fęniculi; florem luteum, Anthemide maiorem, oculi similitudine, vnde nomen traxit: circa oppida nascitur, & in campestribus. Quamquam autem Dioscorides luteum florem dixerit, nec meminerit alba folia, quę circumdant: ex Galeno tamen coniicere possumus alba esse circumdantia folia, non lutea: inquit enim Buphthalmos, sic appellata est à floribus, qui figura quidem Bouum oculis videantur similes, colore autem Anthemidis floribus simillimi sunt, sed multo illis tum maiores, tum acriores, & quae sequuntur. Plinius inquit Buphthalmos similis Bouum oculis; folio Faeniculi: circa oppida nascens: fruticosa caulibus, qui & manduntur decocti. Quaedam in syluis nascitur, altior, & rectior Cotula, sine odore; in quo genere in Gallia traditur radice feruentis gustus; ideo Pirethrum vocant.

---

Andrea Cesalpino, De plantis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plantis.
