Latin
CAP. XVIII
Andrea Cesalpino, De plantis 577
Unproofread scanNot analysed yet
EMPERVIVI genera, &quae illis affinia sunt: foliis constant val de crassis, &pulposis, glutinoso succo: ideo difficulter exsiccantur, viuuntque diutius auulsa, vt germinent quoque, &floreant: fructus ferunt digestos in paruas siliquas in orbem, in quibus puluisculus potius quam semen continetur: proueniunt non in terrenis, sed quasi in nudo saxo, vt tectis &parietibus. Tria ad summum Semperuiui genera habentur ex magnitudine &paruitate distincta. Maius serpit iunceis ra diculis, à quibus per interualla exoriuntur orbes quidam, constantes ex foliolis, linguarum modo productis, &in acutum desinentibue: fibrosis radiculis lapidi affixis: ex medio orbe caulis aestate assurgit crassus, rectus, simplex, foliolis tenuioribus circundantibus: in cacumine ramulos spargit veluti digitos, in quibus, flores sunt ordine dispositi, figura Chamęmeli, colore purpurascente. Alterum genus maioris ex Sicilia allatum est, arborea specie: caule lignoso, baculi crassitudine, non recto, sed incuruo, &ramoso, intus rubro, vinosi odoris: assurgit in cubitalem altitudinem; foliis altero longioribus: flosculos fert iuxta folia luteos minutos: seritur ramo, sed impatiens algoris: nam hyeme aspera amittit folia: aliquando perit ex toto. Dioscorides Gręce Aizoon vocat: describit autem his verbis: Semperuiuum magnum ideo nominatur; quoniam perpetuo folia virent: cuius caules cubiti altitudinem im plent, interdum excedunt, pingues, crassitudine pollicari virentes, Characie Tithimali modo insecti; folia pinguia, carnosa, longitudine pollicati, in cacumine linguae similia: alia in terram conuexa, alia in capite stantia inuicem; ita vt ambitu effigiem imitentur oculi: nascitur in mon tibus, &testaceis: supra domicilia etiam seritur. Hęc descriptio in postremis verbis manifeste indicat vulgare Semperuiuum, primo loco à me descriptum: sed altitudo caulis vltra cubitum; &folia longitudine pollicis magis arborescenti conueniunt. Theophrastus inquit semper durare valet Aizoon humidum, &viride; quia folia pulpa constant carnosa, quę laeuia, &oblonga insunt, planis parietibus nascitur, nec non &in tegulis, cum terrae velut confluuium quoddam harenaceum factum est. Plinius de Aizoo maiore: In fictilibus vasculis seritur, quod aliqui Buphthalmon vocant, &aliis multis nominibus. Itali sedum magnum aut oculum, aut Digitellum, aliqui Semperuiuum; quia vireat semper imitatione nominis Aizoi apud Gręcos: cubiti altitudinem excedit, cras situdine plusquam pollicari: folium in cacumine linguę simile, carnosum, pingue, largo succo, latitudine pollicari: alia in terram conuexa, alia stantia, ita vt ambitu effigiem imitentur oculi.