# De plantis 596

Andrea Cesalpino, De plantis, FRVTICIBVS ET HERBIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/596
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/596

CAP. X. VODDAM genus Cetrach nascitur in Ilua, locis aeditis, & saxosis: folio dodrantali, ramoso, ac magis hirsuto, in caeteris per omnia simile. apud Dioscoridem Lonchitis aspera vocatur: folia inquit fert Scolopendrio similia, asperiora, & maiora ac magis diuisa: vulneribus prodest ab inflammatione defendens: liquat & lienem ex aceto potaCAP. XI. OLYTRICVM vulgò appellatur, in parietibus humidis nascens: folio angustiore, quam Cetrach, pediculo valde tenui, nigro, splendente, in quo foliola rotunda, magnitudine Lentis, coniugatit digesta sunt, punctis à tergo lanugineis. Dioscorides Trichomanes vocat: quidam inquit & Adianton appellant: oritur in eisdem locis, vbi Adiantum similis Filici, admodum parua: tenuibus foliis ex vtraque parte inuersus digestis, inuicem oppositis; figura Lenticulę in virgulis tenuibus, splendentibus, subnigris, acerbis: Theophrastus Trichomanes inquit (Theodorus Filiculam vertit) ad distillationes vrinae vnicè fa cit, vt quidam existimant: caulem Adianto nigro similem gerit: folia ad modum parua, densa, aduersa inter se condita: radicem minimam; amat loca opaca. CAP. XII. APILLVSVBNERIS vulgò appellatur herba nascens in puteorum & fontium parietibus, aliisque specubus, aqua frigida it rigatis: pediculi sunt tenuissimi capillorum instar, nigricantes, ac splendidi, ramosi, palmi longitudine, folia sustinentes ex viridi flauescentia, subrotunda, & incisa, Apij modo, punctis quibusdam à tergo: odor inest veluri Fungi. Mesues recentem inter purgantia esse testatur: nam ducit bilem & pituitam crassam, quamuis siccatus faciat ad alui fluxum constringendum: expurgat quae in pulmone, & quae in renibus continentur: calculum frangit.

---

Andrea Cesalpino, De plantis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plantis.
