Latin
CAP. XXXVI
Andrea Cesalpino, De plantis 613
Unproofread scanNot analysed yet
inquit igitur Diosco rides: Stratiotes, qui in aquis nascitur, sic appellatus est; quia aquis innatat, &re radice viuit: folium habet Semperuiuo simile, majus tamen: aeui &facultas inest refrigerandi: sanguinem è naribus fluentem sistit potu: vulnera ab inflammatione defendit: tumores &Erysipelata sanat illitum cum aceto. Plinius inquit celebratur à Graecis Stratiotes: est ea in Argypto tantum &inundatione Nili nascitur: Aizoo similis, ni maiota haberet folia refrigerat mire, &vulnera sanat: ex his colligere licet herbam quam prędixi AEgyptio Stratiote esse tantum exilius, quia folia minora potius insunt, quam Semperuiuo scilicet magno. CAP. XXXVII. AVNGORVM natura inter plantas maxime peculiaris est, non solum figura, sed &substantia, &ortu: neque enim radice constat, neque caule, neque foliis, neque fructu: sed incomposita quaedam materies videtur naturae addiscentis Plantas constituere: modo globus, radici similis intra terram latitans, vt tubera: modo ad similitudinem oui supra terram emergens vt Pezicae, nunc veluti pileo superposito vt suilli, Boleti &plurimi fungorum nunc veluti in paruos digitos finditur eorum substantia, aut figura Auriculae spectatur, aut linguae, aut spongiae, aut panni laceri. substantia plurimorum carnosa, vt tota fructus videatur, cum fructu careant &in cibis gratissima, cum tamen plerumque venenum contineant: Quorundam dura, ac lignosa, vt qui in caudicibus arborum nascuntur. Ocissime autem omnes fungi erumpunt vt in prouerbio sit apud nos de his, quę repente adueniunt, nam in horam fungus emergit. breuissima quoque eorum vita, fugacior quandoque quam fructus ęstiui, nam exceptis iis, qui lignosi sunt, cęteri aut putrescunt, vt omnes qui pileum gerunt, aut in puluerem volatilem tabescunt vt Pezicę.