Latin
CAP. XIIII
Andrea Cesalpino, De plantis 7
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc eandem videtur alibi intelligere sub nomine Nucis Euboicę, quam Theodorus aliquando Inglandem vertit, materię perpetua, nam in aqua nequaquam putrescit: frangi se sonitu pręnunciat, vt pręsentire homines possint ponderum, quę sustinentur ruinas; expetitur enim in opere tectorio. Carbones ex ea molliores expetuntur ferreis metallis: Euboicum idest eius fructus crusta obductum est, vt glans. Plinius nuces inquit vocamus, &castaneas quamquam accommodatiores glandium generi, armatum iis echinato calyce vallum, quod incoatum glandibus trini partus in quibusdam ex vno calyce, cortexque lentus, membrana corpori proxima saporem infestat, ni detrahatur, Torrere has in cibis gratius: Molitura quandam panis imaginem pręstant. è Sardibus primum prouenere, vnde Sordiani balani, idest glandes dictę. Nunc plura genera, Tarentinę figura planę faciles nec operoso sunt cibo: at purgatu difficilior, rotundior, quę Balanitis vocatur: purgabilis maxime &sponte prosiliens Salariana pura, &plana est: Cotelliana laudatior ab equite Romano facta, dum suomet surculo insereret: Meterana ex ea facta in serendo rubenti cortice: populares triangulę, &nigrae: quę Cottiuę vocantur inferiores, laudatissimę in Tarento, &Neapoli, cęterae Suum pabulo gignuntur cortice in tra nucleos permeante: Huiusmodi hodie aliis nominibus, &si non omnia multa tamen habentur. CAP. V. VAB autem in genere prędicto osseo cortice integuntur pro flore Amentum ferentia duo tantum apud nos reperiuntur Nux Iuglans, &Auellana: vtraque solitario in propriis calycibus semine. Videtur autem Auellana non multum discedere à Carpino &Alno, tum foliorum specie, tum fructu non vndique concluso. Iuglans autem ad Fraxinum, &Acerem accedit magis. Nux Iuglans arbor est ingens, ęquat Robora pręcipue in planis, cortice albo &lęui, materies densa, cor nigricat, pro lautioribus operibus expetitur, nam recipit nitorem: folia multipattita, bina in pediculi interuallis disposita trium digitorum latitudine oblongiora, odore graui, vmbram reddunt noxiam: nam capitis grauitatem faciunt praecipue sub ea dormientibus: fructus totundus obductus vndique externo putamine carnoso viridi, qui non matumarurescat, sed perfecta nuce dehiscat, intra osseum corticem medulla dulcis, &pinguis continetur, vnde extrahi oleum queat; distincta in qua tuor partes intercursantibus lignosis membranis, quod in nullis aliis seminibus reperitur.